Sequenza di S. Gregorii




Dies irae, dies illa,
Solvet saeculum in fauilla;
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
Quando iudex est venturus,
Cunta stricte discussurus!

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura,
Cum ressurget creatura,
Iudicanti responsura.

Liber scriptus proferetur
In quo totum continetur,
Unde mundus iudicetur.

Iudex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, aparebit:
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus?
Cum vix iustus sit securus?

Rex tremendaemaiestatis,
Qui salvandos salvas gratis.
Salva me, fons pietatis.

Recordare, Iesu pie,
Quod sum causa tuaeuiae;
Ne me perdas illa die.

Querens me sedisti lassus!
Redemisti crucem passus!
Tantus labor non sit cassus.

Iustue iudex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.

Qui Mariam absoluisti,
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benignae,
Ne pereni cremer igne.

Inter oves locum presta,
Et ab hoedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
Flamis acribus addictis;
Voca me cum benedictis.

Oro suplex et acclinis
Cor contritum quasi cinis;
Gere cura mei finis.

Lacrimosa dies illa,
Qua ressurget ex fauilla,
Iudicandus homo reus.

Huic ergo parce, Deus!
Pie Iesu Domine,
Dona eis requiem. Amen.